monumenta.ch > Augustinus > sectio 11

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 8, 11
Filius igitur hominis primo visitatus est in ipso homine Dominico , nato ex Maria virgine. De quo propter ipsam infirmitatem carnis, quam Sapientia Dei gestare dignata est, et passionis humilitatem recte dicitur: Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Sed additur illa clarificatio qua resurgens ascendit in coelum: Gloria, inquit, et honore coronasti eum; et constituisti eum super opera manuum tuarum. Quandoquidem et Angeli sunt opera manuum Dei, etiam super Angelos constitutum accipimus unigenitum Filium, quem minutum paulo minus ab Angelis per humilitatem carnalis generationis atque passionis audimus et credimus.